Isaiah 18

ID. Quia de caeteris persecutoribus Ecclesiae dixerat, etc., usque ad quasi errando inutilia fecerit. Convertitur iterum ad Aegyptum, et vocat eum, etc., usque ad timorem Domini abstulerunt eis. id est in navibus de papyro factis, etc., usque ad pertransit et labitur. Omnes enim haeretici sibi promittunt ingentia, etc., usque ad id est doctrinam eorum audiunt. Grata messoribus fatigatis, quibus refrigerium praestat, et stipulam arentem facit humectando secabilem: sic sermo meus contra Aegyptum, gratus omnibus erit in me credentibus, et Assyriis a me eis data victoria. ID. Inutiles: unde: Hyperbolicos. Neque enim omnes bestiae terrae super eum hyemabunt. Sed significat, et occisionem immensam, et bestiarum multitudinem maximam superventuram, quibus aestate et hieme cadavera sufficiant in escam. Revertitur Propheta ad populum Israel, et promittit ei bona, dicens: quasi dicat: Vastata Aegypto, non sperabit ultra Juda in umbra ejus; sed fidei et bonorum operum Domino offerret munus. Quod impletum est septuagesimo anno post captivitatem sub Zorobabel et aliis ducibus.
Copyright information for VulgGlossa